Haec pagina nondum emendata est

8 Angelus Politianus.

acta sunt, vos primi cognita habuistis, ut etiamsi quid obortum suspicionis est, id utique alios attigerit. Ceterum ne illo quidem exstincto qiiidquam vobis defieri patiemur, quod modeste atque ex dignitate vestra, non autem per vim et rapinas concupiveritis. Ita loquente eo iam quidam ex iis permotum iri videbantur, neque sane pauci abire iam coeperant, veriti sanctimoniam principis ac senectutem; sed adhuc loquens senex a ceteris facto impetu obtruncatur. Qui statim perpetrato tam crudeli scelere, multitudinem declinantes indignissime laturam id facinus, occupant in castra abire, muroque continent se, dispositis pro turribus armatis, qui populum, si impressionem faceret, a moenibus arcerent. Hunc finem Pertinax sortitus est, vitae morumque, ut supra diximus, laudandus.


IV.
Iulianus imperium emercatur.
(Libr. II. c. 6.)

Sed cum dies unus itemque alter abiisset, plebsque universa, suo quisque metu, quietem ageret, et qui dignitate auctoritateque pollebant in sua praedia quam longissime ab urbe secessissent: milites ipsi quidem castris se continebant, constituto autem supra murum vocalissimo quoque edicunt venale imperium, traditurosque se ei, qui plurimul pecuniae polliceretur, tutoque in aulam cum armis deducturos. Id auditum neminem e senatu, gravitate atque auctoritate praeditum, neminemque e nobilitate aut ex his denique permovit, quicunque adhuc opulenti superabant, tenues reliquiae Commodi tyrannidis, neque ausus quisquam aut muro succedere aut turpem contimieliosumque dominatum pecunia pacisci. Sed enim luliano cuidam, consulari viro, qui grandem habere pecuniam credebatur, vespere supra cenam nuntiatur inter vinum atque epulas militum