Haec pagina emendata est

250 Fridericus Augustus Wolfius.

CXXIX.


De institutionis pretio Oraecis sophistis ab auditoribns dato.
(Frid. Aug. Wolfii Miscellan. max. partem litterar. p. 43 sqq.)

In Graecia olim cum primi sophistae pretium institutionis a discipulis poscerent, Socrates autem familiaribus nulla mercede sui copiam impertiret, utrimque hac de re acriter disputatum fuit. Eius disputationis specimen habemus adhuc in libris Xenophontis iis, quibus memorabiles magistri sui sermones complexus est. Nam Antiphon haruspex, sophista, calumniatur ibi, merces viles seu reprobas esse videri, quas quis gratuito protrudat; Socrate contra dicente, doctrinam suam omne pretium, quod pecunia rependi possit, longe superare (Mem. Socr. I. 6.) Sed ea quaestio hodie haud sane quemquam sollicitet cogitantem, quam diversa omnino nunc publicae institutionis ratio sit ab illa, quae Socratis tempore viguit. Atque etiam huius cavillationibus Seneca iam satisfecisse videri debet, qui bene vidit, liberalium artium doctoribus non rei ipsius seu meriti, quippe inaestimabilis, sed operae et occupationis mercedem solvi (de Benef. VI, 15.) Illud autem institutum sophistarum fuerunt iam olim, qui mire laudarent atque discentibus fructuosissimum dicerent. Cupidius enim vulgo quaeri res, quae sumptu parentur, quam eas, quae nihilo constent.

Iam quaeret fortasse quispiam vestrum, quale pretium disciplinae constitutum fuerit a primis philosophiae et eloquentiae magistris. Agite ergo, operam nobis date narrantibus, ut cognoscatis, quam prospera mercatura doctrinarum et artium in academiis nostris vobis proposita sit. Etenim is, qui sapientiam primus venalem circumtulisse dicitur, Protagoras Abderites, ab auditoribus non minus quam centum minas exigebat, quae ad nostrae pecuniae rationes revocatae efficiunt fere 2000 imperial. Hoc cum alii