Haec pagina emendata est

De Friderico Volgango Reizio. 249


Restat in praesenti, ut Reizium cognoscamus ex iis, quibus extrema manus eius accessit, indeque excellentis et ad grammaticam disciplinam nati ingenii formam complectamur. In iis praecipuum quendam locum tenent tria scripta, in quibus doctrinam de accentus Graeci depositione et retractione persecutus est. Quae scripta quod apud librarios interdum requiri scirem, de eorum repetitione paranda iam tum cogitabam, cum tu ad eam me hortabaris. Sed tanto hortatore et auctore adhuc egebam. Nam sunt apud nos Germanos hodie sapientes quidam, quibus omne hoc studium antiquarum artium leve contemnendumque et parum δημωφελὲς videtur, maxime grammaticum illud, quod ad syllabas et litteras rimandas se demittit. Quo me isti vultu exciperent, si nemine iubente amici gloriae consulentem scilicet vidissent talibus scriptis repetendis, quae etiam infra litterarum elementa descendunt? Nec adeo desunt homines docti, qui more primum ex Britannia huc delato ne utendum quidem notis accentuum putant, cum quid Graece scribunt. His imprimis verebar ne huiusmodi praeceptio, quo diligentior et plenior esset, hoc magis videri deberet ridicula esse, aut certe supervacanea. Quid opponi possit horum opinioni, ineptus essem, si tibi, vir eruditissime, narrare vellem; quamquam tu ipse in Iliade tua, aeterno tuorum in has litteras meritorum monumento, novum morem secutus es. At fecisti tu quidem caussa adductus satis gravi, qua se ii male defendant, qui, dum libri sui describuntur, prelis assident, nec in Graecia peregrinantur. Verum utut est, res, quae adhuc a plerisque fit, et vero antiquitatis satis longa consuetudine munitur, necesse est recte et ordine fiat, atque remotis, quae in ea occurrunt, difficultatibus. Id docuit in ea parte, quam pertractavit, doctorum omnium et tuo consensu Reizius tanto ordine, tanta diligentia, perspicuitate, sermonis etiam elegantia, ut simili scriptionis generi exemplum dederit, quale antea adesset nullum.