Haec pagina emendata est

240 Fridericus Augustus Wolfius.

fere a grammatica et philosophia ad historiam accesserunt, eruditissimi homines et doctrinae copia abundantes, rerum potius studiosi quam orationis et compositionis, neque tamen huius ad Polybianum usque modum negligentes. Fuit et huius aetatis et sequentium saeculorum usque ad exstincta Iustiniani imperio humaniorum litterarum et philosophiae studia ista indoles et conditio, ut magis in augendis doctrinae copiis, quam retinenda orationis sanitate labor poneretur et proficeretur. Perditos huius aetatis, quae a Polybio ad Plutarchum fuit, historicos, ex ingenti numero nemo facile ignoret, Alexandrum Polyhistorem, Nicolaum Damascenum, Iubam, Athenodorum, Apionem, posteris frequenter laudatos. Eorum, quos fortuna nobis servavit, principes habendi Dionysius Hallicarnassensis, Diodorus Siculus, Strabo, Plutarchus, doctrina egregii, orationis sua quisque dote probandus, Dionysius etiam antiquis quam aequalibus propior habendus.

Ultimus igitur, cuius in hoc delectu rationem haberemus, fuit Plutarchus. Hic natus in Graecia saeculo primo nostrae aerae, eoque fere medio, maxime sub Traiano inclaruit, republica post priorum temporum tristitiam recreata. Sed quocunque sub imperio, quacunque in civitate natus fuisset, eos ei natura indiderat animi nervos, quibus ipse se ad antiquum et germanum Graeciae spiritum erigeret. Adeo illud Ἑλληνικόν in scriptis eius spirat, illa bona, quibus veteres Graecos censemus, iudicii sanitas, decori honestique sensus, humanitas, amor erga cives, benevolentia erga omnes, de iisdem bene merendi studium indefessum erudiendis ingeniis, formandis moribus, virtutibus commendandis, vitiis sanandis, erroribus expellendis atque exstirpandis. Accedebat excellens doctrina, cum philosophiae ex Platonica schola, cuius alumnum se profitebatur, et reliquarum, unde optima quaeque delibabat, cognitione, tum historiae, litterarum omnis generis et artium, ex infinita librorum lectione. Itaque cum duplex argumentum scripto mandaverit, alterum philosophiae, alterum historiae, quandoquidem recte in historico genere censentur vitae, difficile dictu est, utrum magis