De indole et praestantia historieorum Graecorum. 239^
rum observatione. Et tamen illud assecutus est, ut eius lectio posterorum studia teneret ac dictiones passim frequentarentur. Quo magis intelligitur, quanta in eo fuerit rerum ac scientiae praestantia, quae dictionis vilitatem non modo obrueret, sed ad imitandi studium adeo commendaret. Et profecto, si ab orationis dote discesseris, nulla est, quin apud Polybium exstet, historiae virtus. Veri quaerendi et libere profitendi studium acerrimum, eiusdem a falso discernendi cum ex rerum usu, tum ex litterarum scientia et omni doctrina iudicium subtile, factorum eventuumque sagacissima explicatio, e caussis principiisque suis repetita, sive hae caussae continerentur in singulorum ingeniis hominum, sive in cuiusque rei publicae aut dynastiae constitutione et forma, sive in harum mutua ratione et coniunctione universaque orbis terrarum quasi civitate, sive in militari disciplina, sive in caeli natura, sive in locorum situ regionumque proventu et opportunitate, sive in hominum pro varietate locorum et civitatum diversitate, frequentia, ani- morum indole, corporum robore. In quibus omnibus describendis non solum diligentissimi enarratoris, sed gravissimi auctoris laudem habet. Adeo nullus est ab eo memoratus homo, locus, eventus, quin eius tam certam haberet scientiam, quam si sensibus ipse suis eum cognovisset, nulla vitae naturaeque humanae pars, quin eam et ratione et experientia tractatam ac penitus perspectam habuisse videatur. Itaque effecit, quod sibi proposuerat, historiam vitae magistram, nuntiam veritatis et futurorum ex praeteritis prudentissimam coniectricem. Huius autem talis tantique scriptoris cognitio, quis dubitet, quin degustanda sit adolescentibus, cum ad ipsam hanc percipiendam rerum praestantiam, tum ne nudam eam et ornatus expertem in aliis forte scriptoribus contemnere discant?
A Polybio ad Plutarchum item ducendi fere sunt anni, eaque aetas non minus ac superior similique in genere, historicorum fuit ferax ; eademque Latinas litteras et nascentes et florentes et labentes vidit. Sed de Graecis agimus. Hi