Haec pagina emendata est

De indole et praestantia historicorum Graecorum. 233

nium erga omnes alias disciplinas studia absorbebat et litterarum scholas, ut ita dicam, viduabat. Ruhnkenii tempora minus litteris iniquam habuerunt philosophiam. Nam ad insanum eius amorem deferbuerant Batavorum ingenia, omnem istum furorem in illa Cartesiana febri effuderant, et iam certa quadam iudicii sanitate constiterant. Successerunt deinceps aliae rationes et quasi sectae, Newtoniana, Lockiana, Clarkiana, Leibnitiana, Wolfiana, et, ut fit, novissima quaeque sola vera et per omnem posteritatem dominatura videbatur; nostrorum hominum erga illas lenia fuerunt, nec cum litterarum contemptu coniuncta studia. At apud Germanos immoderatus Wolfiani studii fervor litteras velut tempestatis calamitate afflixit. Fuerunt tamen, qui eas ornarent ac tuerentur, imprimis Gesnerus et Ernestus, hic acer, saepe adeo acrior quam verior Wolfianae rationis reprehensor. Novissima a vetere Regiomontano Ruhnkenii condiscipulo prodita ratio apud nos quidem litteris nondum obfuit, nec, ut speramus, oberit, si quidem priores illae partim maximarum scientiam rerum profiterentur, partim disserendi spinis et verborum novitate minus obstructam haberent cognitionem, partim interpretes nanciscerentur, qui eas ad communem captum intelligentiamque explicarent; quae et secus sunt in hac novissima ratione, et plurimum valent ad studii cum frequentiam, tum diuturnitatem.

CXXVI.
De indole et praestantia historicorum Graecorum.
(Praefat. ex prima edit. Eclogarum historicarum Amstel. 1794. 8. p. 10. sqq. Ed. Lugdun. Tom. I. p. 236. sqq.)

Primo nobis loco est Herodotus, iure cognominatus pater historiae, quippe quam primus et universam complexus est et dicendi facultate ornavit; in quem plane convenit illa apud Homerum Nestoris laus: