Haec pagina emendata est

De vita et studiis Davidis Rulinkenii. 225

coeperat; qui, quibus placet, hi multum iudice Quinctiliano iam profecerunt; partim adhuc etiam cavebat, legendo Cicerone, adhibito iterum Terentio, Nepote et simillimo quoque horum nativa elegantia castaque simplicitate.

Iam si quis quaerat, qua ratione scriptores Graecos legerit, infinitum sit de singulis respondere; universe dixisse sufficiat, Hemsterhusianam eum secutum esse rationem. Ergo primum ad singula verba attendebat, novorum et minus cognitorum vim aperiebat cum ex originis notatione, tum ex usu, quem, quia legendo nondum tenebat, cognoscebat e lexicis, Stephaniano Thesauro, imprimis autem e veteribus, Polluce, Suida, Hesychio, aliis, quibuscum inter lectionem scriptorum familiaritatem contrahebat, et utrorumque comparatione utrisque mutuo lucem medicinamque afferebat; tum vero iudicabat, quamnam e variis significationibus praesens locus vel admitteret vel postularet. Deinde animadvertebat ad compositionem et structuram totius loci, eamque cum investigando sententiae nexu, tum observatione grammaticae rationis constituebat. Locum ita patefactum relegebat aliquoties, antequam ad proximum pergeret. Denique perlectum scriptorem uno et continuo tenore rursus totum relegendo iterabat; unde fiebat, ut se in eius mentem, mores, aetatem, locum quasi insinuaret, formam dicendi, cogitandi, argumentandi animo imprimeret, multa, in quibus antea haesisset, expediret, perperam a se intellecta rectius perspiceret, corrupta emendaret, cum quovis dubio loco facile videret, quam sententiam scripturamque consuetudo et ingenium scriptoris postularet. Ita e grammaticae interpretationis exercitio sponte et nascebantur verissimae emendationes, et ingenium ad criticam facultatem formabatur.

Ac ne forte ingeniosi iuvenes, qui haec legerint, opinione laboris ab ingrediendo eiusdem laudis itinere deterreantur cogitantes, infinitum et humanis, suis certe, viribus maius esse tam multos veterum libros tanta cum cura tractare et tractatos memoria continere, operae pretium est eos admonere. Sane, si unusquisque scriptor tantundem Wolff, Eclogae Latinae. 15