De imperio Pertinacis. 5
repente in apoplexiam incidisset, quod facile de illo creditum iri existimabant, quem constabat identidem solitum immoderatis epulis saginari.
Sed ante omnia tamen visum est, aliquem provectum
aetate ac modestum hominem deligere ad imperium, per
quem et ipsi incolumes forent et omnes a saeva immoderataque tyrannide respirarent. Igitur diu consultato, neminem
sic idoneum invenenerunt ut Pertinacem. Erat autem Pertinax
genere Italus, domi bellique rebus gestis clarus multisque
insignis tropaeis, quae adversum Germanos atque orientales
barbaros erexerat, unusque erat reliquus e gravissimis illis
quos pater Commodo amicos reliquisset, cuique plurimum
ex omnibus sociis ducibusque detulerat; tutus hactenus, vel
gravitatem ipsam verito, vel ob paupertatem hominis dissimulante Commodo. Siquidem id quoque illius laudibus accedebat, quod cum plurima omnium administrasset, tamen erat omnium pauperrimus. Hunc igitur Pertinacem
nocte intempesta, sopitis omnibus, Laetus atque Electus
cum paucis eiusdem factionis adeunt et, cum ianuam occlusam offendissent, ianitorem excitarunt. Qui ubi adaperuit
militesque et Laetum praefectum adesse vidit, perterritus
atque expavefactus Pertinaci renuntiat. Is admitti illico
iubet, eventura mox inquiens, quae sibi ad eam diem mala
praesagiverat. Tanta porro fuit animi constantia, ut ne
lecto quidem se moverit aut habitum oris demutaverit, sed
ingressis Laeto atque Electo, quamvis ad se occidendum
missos crederet, pleno audaciae vultu minimeque pallenti,
Iampridem, inquit, hunc exitum vitae singulis etiam noctibus sperabam, qui ex omnibus paternis amicis unus adhuc essem reliquus. Itaque demirabar, quonam tam diu rem
differret Commodus. Proinde quid statis? quin facitis imperata meque a tristi aliquando ac perpetua formidine liberatis? Ad haec Laetus, Desine, inquit, indigna te et
superiore vita tua fabulari, neque nos mortem tuam, sed
salutem cum nostram, tum Romani imperii petitum venimus. Iacet enim tyrannus debitasque luit poenas, ea passus