Haec pagina emendata est

218 Daniel Albertus Wyttenbachius.

domicilium ei conduxerunt, cognitum probatumque medicum adhibuerunt et omne ministerii genus praestiterunt; at exsuperante atrocia mali et humanam opem respuente, in eorum manibus exspiravit. Hic non praetereunda est Creuzeri nostri benevolentia; qui a nobis rogatus et in Germaniam proficiscenti Heidelberga commendaticias litteras submisit multas, et monitus eum Treviris aegrotare, continuo eius caussa ad Trevirenses scripsit amicos; quamquam sera fuit haec opera, properante fato aegrotantis et commeatu tabellariorum inter utramque Rheni ripam intercluso. Ad nos autem in Bataviam allatus nuntius de illius obitu optimum quemque gravissimo luctu affecit simul et commiseratione boni adolescentis, crudeli sorte et in militiam abrepti et frustrati cum vitae tum reditionis fructu, eiusque praecipuo gaudio, quod mox commilitones passim reduces perceperunt, ut patriam liberam recuperarent, quam servam reliquissent.

CXXI.
De vita et stadiis Davidis Ruhnkenii.

(Vita Ruhnkenii a Daniele Wyttenbachio scripta. Ed. C. H.

Frotscher. Frib. 1846. p. 9 sqq.)

Decursis Collegii Fridericiani spatiis, domum ad parentes rediit, duodeviginti annos natus. Iam ea erat aetate et scientia, ut graviores disciplinas in maiore amplioreque academiae schola percipere posset. Parentes ei popularium unam academiarum destinabant, Regiomontanam, Halensem, Francofurtoviadrinam. Harum optionem filio faciebat mater, modo theologiae se daret; pater facilior erat, integrum filio relinquens, quam is eligeret disciplinam, modo eam eligeret, qua et laudi et fortunae suae consuleret. Filius eo dudum erat percussus Graecarum Latinarumque litterarum amore, ut aegre ad aliud studium traduci posset ; his in perpetuum se mente animoque addixerat; his laudem certe se conse-