Haec pagina emendata est

Adolescentis militis infelicis memoria. 215

CXX.
Adolescentis militis infelicis memoria.

(Dan. Wyttenbachii Philom. lib. III. ed. Amstel. 1817. Wyttenb.

Opusc. ed. Lugd. t. II. p. 348. Ejusd. Opusc. sel. ed. Friedem. t. I p. 61 sqq.)


— Diversa est eorum caussa, qui alumni disciplinae nostrae, in eaque egregie versantes, occubuerunt, anteaquam industriae suae publicam laudem tulissent; qui profecto nostra opera et scriptione ab oblivionis iniuria vindicandi sunt. Quo in genere fuit Wassenarius noster. Quem biennio post in similis fati consortium secutus est Davides Catharinus de Haan, Petri filius, viri imprimis inter nostrates spectati, probitate, mercatura, familia, natorum cum felici proventu, tum diligenti institutione. Hi tunc erant numero septem, cum antea octo fuissent; eorumque quattuor deinceps nostris quoque scholis usi sunt, non solum ut assidue commune pensum peragerent, sed etiam ut adiungerent proprium ac domesticum, lectionem principis alicuius scriptoris, a cuius intelligentia deinde ad alios scriptores proficiscerentur. Hoc item alterum iam annum naviter factitabat Davides Catharinus, fratrum quartus ordine, perlectoque Homero versabatur in Xenophonte, ac subinde privatim ad me ventitans et de locis difficilioribus quaerens, valde mihi progressus industriamque suam probabat, cum subito eum bellici impetus turbinis e nostro suorumque amplexu conspectuque abstulit. Annus erat abhinc tertius MDCCCXII. mensis Aprilis; putabamus res iam ad pacem et apocatastasin spectare, earumque salubritate terrarum orbem, longa calamitate fessum, tandem recreatum iri. Nequicquam; novus delectus, prioribus acrior, per Francicum imperium populosque ei subiectos denuntiatur. Rursus feralis Alecto bellicum insonat.