Haec pagina emendata est
4
Angelus Politianus.

et quidem affatim consecutus est, sive ipso cibo, quem largiter ante sumpsisset, multaque meri potione virus expellente, seu quoniam principibus mos est, antequam cibum capiant, medicamento uti, quo venena prohibeantur. Ceterum cum multum evomuisset, veriti illi ne veneno quoque omni eiecto colligeret sese atque una omnes caedi imperaret, persuaserunt magna mercede Narcisso cuidam, audaci strenuoque adolescenti, ut ipsum in cubiculo strangularet.

Hunc finem vitae Commodus habuit, tredecim annos post parentis obitum imperio administrato, unus omnium ante se imperatorum nobilissimus omniumque eius aetatis hominum formosissimus; quodsi aliquid dicendum de fortitudine quoque est, ne in hac quidem cuiquam concessurus. Sed tamen totam vitae rationem studiis, ut dictum est, foedissimis contaminavit.


II.
De imperio Pertinacis.
(libr. II. c. 1.)

Occiso Commodo cum celare factum interfectores et aulicas excubias fallere vellent, vili quodam stragulo involutum constrictumque corpusculum ac duobus exploratae fidei famulis impositum aedibus exportandum, velut aliquid supervacuum ex cubiculi supellectile, curaverunt. Qui autem exportabant, per medios evasere custodes partim ebrios dormitantesque ac manu languida tenentes hastilia, partim etiam socordes eorum, quae ad se parum pertinere arbitrabantur. Ita corpus principis furtim elatum ac per noctem vehiculo impositum in Aristeum miserunt. Laetus autem et Electus Marciaque, quid agendum foret diu deliberato, tandem decernunt, ita de eius morte rumores serere, quasi