Haec pagina emendata est

Dan. Wyttenbachius Chr. Schutzio. 207

Sic transactis pluribus annis, a senatu Lipsiensi muneri rectoris scholae Nicolaitanae anno duodesexagesimo praefectus est, habuitque ad finem vitae, unde commodius viveret. In eo munere hoc egit, ut discipulos ad facultatem intelligendi scribendique proveheret, nec diutius in eodem loco detineret, sed, multis omissis, quae vel ad minutias referebat, vel perfectioni reservanda iudicabat, ad familiaritatem cum scriptoribus ipsis adduceret, omninoque fide et assiduitate satisfecit officio. Quidquid autem temporis reliqui fuit, id impendit legendo ac scribendo. Nam continuavit Animadversiones ad scriptores Graecos, edidit Theocritum, vertit in vernaculum sermonem Thucydideas contiones et Demosthenem, instituitque inde ab anno sexto et sexagesimo editionem oratorum Graecorum.

___________________


Daniel Albertus Wyttenbachius
1746—1820.
A.
EPISTOLA.
____________
CXVIII.
Eruditionis et humanitatis laude florentissimo viro, Chr. Schutzio S. P. D. D. Wyttenbach.

(Dan. Wyttenb. Epist. ex ed. Mahnii fasc. II. p. 32. sqq. — Bentleii, Graevii, Buhnk., Wyttenb. epist. sel. ed.

Kraft. p. 217 sqq.)

Magnum profecto amoris erga me tui documentum mihi dedisti, qui nuntio cladis nostrae excitatus ac de me