Haec pagina emendata est

De vita et studiis loannis lacobi Keiskii. 203

Petronio Burmanniano et glossarii Hesychiani tomo priore, coeperat subinde in textu Petronii quaedam sponte mutare, iustoque longius emendandi studio progressus et gravem sibi contraxerat reprehensionem, et alios ad mandandum sibi tale munus cunctantiores reddiderat. Una occupatio laetior fuit, cum Graecarum litterarum studiosos, in his Schultensium filium, privatim erudivit.

In omnibus tamen his vicissitudinibus Dorvilliana amicitia non modo integra mansit, sed artius adeo copulata est, perpetuaque studiorum societate ad suavissimam familiaritatem progressa. Scilicet Reiskius, in villam Dorvillianam Leida vocatus, saepius mensem unum et alterum cum amico vixit, codices in eius usum contulit, Charitonis codicem Florentinum descripsit, ipsumque opus, quamquam paullo breviore temporis spatio, Latinum fecit et alia a Dorvillio sibi demandata curavit, atque interdum haud parvam eius liberalitatem expertus est. Huius amicitiae insigne monumentum exstat in praefatione Anthologiae Graecae a Reiskio editae. Nemo enim videtur maiore erga aliquem veneratione uti posse, quam illo in loco erga Dorvillium Reiskius; adeo se ei postponit, adeo observanter veniam rogat, quod edenda Anthologia succedere in locum praestantissimi Dorvillii sustinuerit. Sed cum ab imo amico omnia vitae fortunarumque praesidia neque peti possent neque exspectari, et Reiskius tamen, omnibus copiis destitutus, multis indigeret, praesertim qui ceteris, quondam amicis, nunc uteretur paullo alienioribus, munusque conrectoris Campensis oblatum sibi declinasset, et monitus est ab amicis et ipse decrevit in patriam reverti. —


CXVI.
(Ibid. p. 16 sqq.)

Dicendum videtur, priusquam reliqua persequamur, quos fructus aut ipsi Reiskio, aut litteris tulerit illa linguae