Haec pagina nondum emendata est

De vita et studiis loaimis lacobi Eeiskii. 201

mentatio continetur; cum plerumque in recentiorum quorundam epistolis Latinis detineretur, raro veterem Latinitatis genuinae scriptorem cognosceret, aut, si quem attigisset, non tam bona eius, quam verba externamque speciem intueri et admirari iuberetur. Nec fuerat ea philosophiae et matheseos scientia imbutus, quam illius aetatis intelligentia commode capit, carebatque multis, quae eum academiae maturum redderent.

Igitur anno tertio ac tricesimo Lipsiam profectus, cum certam litterarum viam neque ingressus esset antea, neque ingredi sciret, ab alio ad aliud delatus tandem in libris magistrorum Iudaicorum et litteris Arabicis haesit, incuriosus de reliquo, qua re eas et quo modo disceret; satis erat, eo sequi, quo nescio quis impetus animi fluctuantem abstulisset; quamquam senex confessus est, adolescentiam suam in hac quidem re stimulis gloriae ac famae potissimum concitatam esse. Unde etiam curtam supellectilem Arabicis et Rabbinicis libris coëmendis impendit, nec ullum aliud vitae sustentandae praesidium aut oblatum accepit, aut sponte quaesivit, modo sitim istam expleret, ac totus in adamatis litteris esset. Nec reprehendimus hunc ardorem, sine quo nihil egregium exsistere potest, miramur tamen, multos in aliquo genere excellentes viros ab initio fere sine duce, sine ordine, sine consilio et dilectu versatos esse et temporis viriumque magnam iacturam fecisse, donec redirent ad se, cognita digererent et studium ordine prudentiaque moderarentur; qui si statim perito monitore usi essent, incredibiles videntur facturi fuisse progressus seque ipsos superaturi. Sed quem semel acerrimum honoris et gloriae studium agitare coepit, ei, praesertim iuveni, vel umma festinatio tardior videtur.

Inter haec accepit a Wolfio, theologo Hamburgensi meritissimo, librum Arabicum Haririi, manu scriptum, quem cupidissime cognitum anno septimo et tricesimo Lipsiae edidit. Qua re studium illud tantopere confirmatum est, ut, cum magnam Arabicorum librorum multitudinem passim in bibliothecis, Leidensi nominatim, latere inaudiisset, oc-