Haec pagina emendata est
3
De morte imperatoris Commodi.

ac legendi cupidine magis illecta, ubi funesta contineri ac se primam peti intellexit, Laetumque et Electum subsequi, tantamque deinceps reliquorum futuram caedem; haec secum ingemiscens consusurrabat: Euge, Commode, haeccine praemia benevolentiae amorisque sunt? Ita scilicet de te merui, cum tam multos annos contumelias ebrietatemque tuam pertuli! Sed nequaquam tibi haec ita successerint, viro temulento adversus sobriam mulierem. His dictis Electum ad se arcessit traditoque in manus libello, Vide, inquit, Electe, cuiusmodi sumus hac nocte festum celebraturi. Is eo lecto expavefactus (erat autem Aegyptius genere, audax homo ac promptus et irasci facilis) statim signatum libellum per hominem sibi fidum Laeto legendum mittit. Qui item exterritus ad Marciam contendit, simulans de iis ire se consultatum, quae ad concinnandum ex iussu principis ludum gladiatorium pertinerent. Hoc igitur usi praetextu constituunt aut faciendum sibi quam primum aut patiendum aliquid, nullum morae locum, nullum procrastinationi esse. Placitum autem est, rem veneno agi, quod se facile daturam Marcia recepit, quippe solita primum illi miscere atque offere poculum, ut ab amica porrectum suavius biberetur. Igitur redeunti ex balneis commixtum vino odoratissimo venenum in calice obtulit. Ille, diu lavando venandoque feras collecta siti, veluti de more propinatum sibi temere interbibit. Quare statim capitis gravedine occupatus atque in soporem prolapsus, cum id ex labore accidisse opinaretur, quieti se tradidit. Electus autem et Marcia recedere omnes confestim et suam quemque domum reverti iubent, ne somni indigum Commodum expergefacerent. Id autem alias quoque ex ebrietate nimia facere consueverat. Nam cum vel balneis vel epulis operam daret, nullum scilicet habebat praestitutum quieti tempus. Etenim aliae ex aliis voluptates, eaeque inter se maxime diversae, servire sibi hominem etiam invitum quocunque tempore subigebant. Pauxillum igitur cum requiesset ac iam se ad stomachum et alvum veneni vis insinuasset, oborta vertigine vomitus