Haec pagina nondum emendata est

De vita et studils loannis lacobi Eeiskii. 199

semper facere solebat: vultum et oculos diligenter observat, tanquam animam per fenestras suas perspecturus, illiusque hausturus imaginem. Quod dum facit, ora sentit hospitis eo suffundi rubore, qui proditor est iracundiae. Miratur hoc quid sit, et magis etiam intendit oculos. Tum alter ille aperte conqueri et accusare Gesnerum; dicere inter alia: satis et abunde miseriae esse, quod altero oculo captus esset casu acerbo: non cadere in eius humanitatem hanc infortunii exprobrationem. At Gesnerus satisfacere illi et affirmare liquido omnique ratione: se nisi ipse dixisset, hoc fuisse ignoraturrum. Et sic facile sarta gratia denuo coiit. Inde vero didicit et, quod didicerat, docuit, prudentiae esse et humanitatis adeo, avertere oculos a mutilatis aliorum membris et dissimulare ea, quasi non videas. Esse enim hoc infelicium tanquam proprium, ut se semper putent contemni.



Samuel Fridericus Nathanaël Morus 1736—1792.
______
CXV.
De vita et studiis Ioannis Iacobi Reiskii.

(Sam. Frid. Nath. Mori de vita I. I. Reiskii libellus edit. Lips. 1777. 8. Friedemann. Vit. hominum eruditiss. ab eloquentiss.

viris script. vol. II. p. 1. Brunsv. 1825.)

Omnis fere Reiskianae vitae summa fuit, non cedere malis, sed audentiorem contra ire. Quantacunque intelligi