Haec pagina emendata est

Memorabilia quaedam e G^sneri vita. 197

fraudis credens, aegrotum cura complectebatur paterna; quod tamen vix semel aut iterum factum est. Nam plerumque intra biduum curati sic bene confirmati assurrexerunt ex morbo, quem, sive fictus ille fuisset, sive verus, inedia et taedium ex otiandi et cubandi imposita necessitate ortum, depulerant.

CXIV.
(Ibid. p. 57. et p. 95 sqq.)

Ingenium, studium, exercitatio, longusque usus, quantum efficere queant, cum vellet aliquando demonstrare, Schlegelium, cuius in Caritatis suae memoria mentionem fecit, citabat ad testimonium. Hunc Gesnerus hospitio blande ac benigne acceptum vino primae notae honoraverat, quod non hilaritatis modo dulce seminarium esset, sed ebrietatis etiam hospiti. Quod tamen σύμπτωμα non insolenter plane in eo tum exstitit. Igitur saucius mero affectusque fatigatione itineris nummorum interpres, fulciens gravatum caput brachiis, obdormiverat ad mensam. Hic ita stertebat, ut, cum hora sua in lectum vocaret patrem familias, hospitem ad eodem beneficio utendum nemo posset excitare, ne vi quidem leniter adhibita. Gesnerus ergo eum per dolum aggreditur, sumit nummum antiquum, oblitteratum adeo, ut in illo Gesnerus et amici reliqui, quamvis acute cernentes, nihil agnoscerent Tum acclamat numismatum explanatori: Hic teneo nunmumm quem omnes dicunt inexplicabilem. An tu forte, mi affinis qualia ille sit, potes divinare? Ad haec ille dicta caput paullulum erigens et, vix allevatis aegreque diductis oculis, uno eorum coniectu, procul in manu Gesneri, nam ipse non mutaverat brachiorum positum, nummo vix bene viso, oscitans, somno torpidus, crapula et capitis errore lapsans, titubante lingua, Est, ait, nummus Antonini, Cum hoc dicto redit ad stertendum. Gesnerus serio credens, eum nummos somniantem haec dixisse, postero die denuo profert suum nummum. At