Haec pagina nondum emendata est

194 loannes Nicolaus Niclasius.

Adeptus deinde est honores ceteros, eo, quem nosti, ordine.

Etiam coniugium illud, omnium, quae noverim, fortunatissimum, diu comitem habuit paupertatem, quae tamen sensim alienata locum fecit Pluto. Quibus artibus dissuta sit arta ista cum pauperie amicitia, et quibus conglutinata altera illa, quae felicior vulgo putatur et optabilior, si quaeris, sic habeto. Est virtus, quae civibus nostris ne nomine quidem innotuit patrio, et quae hoc saeculo ita fere disparuit, ut necesse habeamus illius descriptiones ex libris Graecorum Romanorumque anxie conquirere antiquissimis. Frugalitas Romanis est. Haec cum Gesneria, quamdiu illa vixit, individua habitavit, illamque pro hospitio praemiis amplissimis decoravit atque splendore. Huius illa viva erat imago. Documenta ex infinitis duo tantum proferam, sed ea, quae sint instar omnium. Cum mater facta esset, non faciebat, quod reliquae, quae nutrices emunt famulis augent familiam, sumptibusque faciendis fatigant maritos. Ipsa, quod pepererat, non nutrivit modo ac diligenti cura fovit et educavit per se, sed eodem tempore negotia quoque domestica tractavit alia. Et ne, dum ipsa rebus esset suis intenta, aliquid inde detrimenti caperent parvi abiecti aut neglecti certe, illos linteo adstrinxit suo ipsius corpori, et sic expedivit res. Lutherum divum, cum aliquando vidisset mulierculam, quae infanti mammam praebens puerulo ante se stanti alteri preces et verba sacra praeiret, neretque simul insuper, Bone deus! exclamasse dicunt, tam diligentem nunquam vidi, quae tres labores uno tempore profligaret. Dive heros! in domo Gesneri nostri pulcherrimum spectaculum hoc, sed rarissimum idem, poterat tum videri quotidie. Vidisses hic quoque Gesnerum, tanquam alterum Philippum tuum, una manu vel libros vel calamum tractare, altera vero movere cunas. O vos felices! quibus talis contigit pater et mater talis. Scilicet inter alia bona hoc quoque debebat domui Buddeanae non leve nec ultimum, quod poterat non inter ploratus modo parvulorum, sed inter