Haec pagina emendata est

192 . Ioannes Nicolaus Niclas.

fuit, teste Seneca Ep. 114. Aruntius, belli Punici scriptor, qui dudum periit, Sallustiani, qui supersunt, Tacitus, Septimius, Sulpicius Severus, Pseudo-Hegesippus. Nempe ab his omnibus, sicut a Martiale XIV. Ep. 191. habitus est

Primus Romana Crispus in historia.
________________


Ioannes Nicolaus Niclasius
1733—1808.
_________
CXII.
Memorabilia quaedam e Ioannis Matthiae Gesneri vita.

Io. Nicol. Niclasii epistola familiaris de Io. Matth. Gesnero ad

Eyringium in Biographia Acad. Gotting. Vol. III. p. 8 sqq.)

Gesnerus antequam in academia Ienensi iustam nancisceretur staturam, non modo corpore fuit brevi, adeo ut vulgo in patria audiret parvulus Gesnerus sed et multa erant alia, quae impedirent, quo minus opinari quis potuerit, illum caput olim tanto esse opere elaturum. Imprimis paupertas dura, sed honesta atque adeo gloriosa, diu illi obstitit vehementer. Scilicet pater, qui sacra curavit in oppidulo Anspacensi, cum morbo conflictaretur gravi et nimis diutino, pia mater omnes opes impendit ad malum exquisitis remediis propulsandum, sed studio irrito sine effectu. Nam exhausta re familiari, paullo post moriens vir optimus piissimam coniugem cum quatuor filiis, quorum minimus erat noster Matthias, in summa reliquit egestate. Quae caussa fuit, cur duro admodum initio usus sit adolescentiae. Scis, Eyringi, in Germania superiori duo esse