Praefatio editionis C. Velleii Paterculi. 191
quorum prius a mala manu Velleio insertum docuimus ad II. 21, posterius Trogi Pompeii, Columellae et aliorum auctoritate defendimus. Non minus falsum est, quod Burmannus dicit, Velleii dictionem multum a munditia Augustei aevi descivisse. Id non melius refelli a nobis potuit, quam locutione quaque, de qua talis dubitatio nasci posset, optimorum scriptorum exemplis confirmanda. Alia igitur Velleii vituperatores reprehendant, si volunt aut possunt; venustum et exquisitum loquendi genus carpere supersedeant, nisi veteris elegantiae inscitiam prodere velint;. Rectissime idoneus, si quis alius, huius rei arbiter, M. A. Muretus ad Cicer. Catil. III. 10. ait: historiam a Velleio terse imprimis atque eleganter explicatam esse, Ne tamen Velleium simpliciter et sine exceptione laudemus, ultro fatemur, perinde nobis ac Burmanno aliisque multis, nimis frequentatum videri istud acutarum festivarumque sententiarum aucupium, quod in prosam orationem primus invexit Trogus Pompeius, in ligatam Ovidius. Certe plus laudis ab intelligente posteritate tulisset, si hac quoque parte imitatus esset Sallustium suum. Hunc enim unum sibi imitatione effingendum sumpsit, ab hoc illud artificium indolis humanae describendae didicit, huius aemulatione efficax est et brevitate nervosus, ab hoc denique totus ita pendet cum in verbis, tum in orationis structura, ut magnopere mirandum sit, rem tam manifestam viros eruditos fefellisse. Hac imitatione semel animadversa, quo studio nos ad Velleium, eodem ad Sallustium cognoscendum dedimus. Ac profecto, si forte aliis felicius in Velleio corrigendo versati videmur, quamquam nobis non tantum sumimus, ut Lipsii feliUcitatem nos assecutos putemus, verumtamen si Velleius cura nostra castigatior prodit, illud non tam qualicunque ingenio nostro tribuendum est, quam summae familiaritati cum Sallustio contractae, et perpetuae utriusque scriptoris comparationi. Hic aliquis quaerat, quid sit, quare et Velleius et ceteri historiarum scriptores, deserto eloquentissimo Livio, sese certatim ad Sallustium imitandum contulerint? Sallustianus