ac prope uxoris eam loco habebat sic, ut praeter ignem omnes honores velut Augustae tribuerentur: intellecto mulier tam absurdo turpique consilio primum orare multis lacrimis supplexque ad genua accidere, ne aut Romanum imperium pollui pateretur, aut ipse vitam suam perditis ac deploratis hominibus tam periculose committeret. Sed cum diu supplicando nihil profecisset, lacrimans discessit. Ille praefectum exercitibus, Laetum nomine, et Electum cubiculi custodem ad se accitos parare iubet in ludo ipso gladiatorio, quo se dormitum recipiat, ut illinc ad sacrificandum mane procederet ac se armatum Romano populo ostentaret. Illi multis precibus persuadere tentabant, ne quid indignum principe conaretur. [Cap. 17.] Quibus Commodus ira percitus facessere ab se iussis, statim in cubiculum reversus, ut, quemadmodum consueverat, meridiaretur, sumpto in manus libello, quales de philyra tenuissimi atque in utramque partem replicabiles fiunt, conscribit in eo quoscunque illa nocte interficere destinaverat. Ex quibus prima erat Marcia, mox Laetus atque Electus, post hos ingens eorum numerus, qui plurimum auctoritatis in senatu obtinebant. Siquidem senes universos paternos amicos tollere e medio, ne censura illorum sua interpellarentur flagitia, bonaque ipsa divitum dilargiri partim militibus, partim gladiatoribus decreverat, ut alteri se defenderent, alteri oblectarent. Eum igitur libellum ita conscriptum supra lectulum deposuit, neminem ad se introiturum suspectans. Erat autem pusio quidam ita Commodo carus, ut cum illo saepe etiam cubaret ac Philocommodus appellaretur, ipso indicante nomine amorem principis. Hic itaque puer forte ludibundus, occupato inter balnea et crapulas Commodo, cubiculum (ut consueverat) ingressus, sumpto in manus qui supra lectulum iacebat libello, quicum lusitaret, foras processit ac forte quadam in Marciam incidit. Quae cum puerum etiam ipsa diligeret, complexa prius atque deosculata, libellum manu aufert, verita, ne quid ob infantiam inscius puer rerum fortasse graviorum labefaceret. Agnita dein Commodi manu
Pagina:Eclogae latinae.djvu/21
Haec pagina emendata est
2
Angelus Politianus.