Haec pagina emendata est

De recentissimis lexicorum Latinoriim conditoribus. 179

his ineptiis scholasticis, ut eius orationi nihil, aut certe non multum, ad summam sanitatem deesse videatur. Ad quem modum si ceteros libros scripsisset, eum, sine ulla exceptione, cum Mureto eruditum imprimis et venustum scriptorem vocarem.

lam scriptor tam eruditus ac tantus eruditionis ostentator cum non unum de multis, sed longe doctissimum interpretem postularet, bonis avibus accidit, ut Franciscus Oudendorpius ingenium et doctrinam suam ad eum illustrandum expoliendumque conferret. Erat ille omnibus praesidiis ad rem bene gerendam necessariis instructus et paratus, exquisita Latinitatis universae scientia, eruditione accurata et recondita, quae non de Latinis tantum fontibus, sed, ut Perizonii discipulum agnoscas, etiam de Graecis esset derivata, summa scriptorum excusorumque librorum copia, usu denique horum instrumentorum totiusque rei criticae tanto, quantus intelligi maximus potest in accuratissimo tot veterum scriptorum editore. Triginta circiter annos in Appuleio emendando versatus est, nec tamen opera continenti, sed aliquoties per alias curas, imprimis per Suetonii editionem, interpellata. Ac potuisset ipse opus prodere, et vivus gloria sua frui, nisi librarii dubitantes, an ex Appuleio tam pingue et paratum lucrum venturum sit, quam ex aliis scriptoribus, qui quotidie in scholis teruntur, rem tergiversando in longum traxissent. —

CIX.
De recentissimis lezicorum Latinorom oonditoribus.
(Praefatio ad Schelleri Lexicon Latino-Belgicimi. Ruhnk. Oratt. etc. ed. Friedemann. p. 500 sqq.)

Quattuor praestanti doctrina viri lexicorum Latinorum curam, quae vehementer desiderabatur, aetate nostra susceperunt, in iisque emendandis et augendis tanta cum laude