Haec pagina emendata est

176 Davides Eulmkenius. Ostentationem et inanem pompam oderat cum in reliqua vita, tum in docendo, ut exteri, qui ad eius lectiones venissent, vix crederent, hunc esse illum Hemsterhusium, de quo tot ac tanta praedicari audivissent. Famae et magnae de se opinionis prope negligens erat, minime omnium curans plausum vulgi, cui propterea paene ignotus vixit. At quo minus gloriam venabatur, eo magis ad eum sponte veniebat. Quis enim nescit, omnes omnium gentium eruditos una voce ima sententia regnum in litteris ad ipsum detulisse?

Prudentia dubito an unquam maior et praestantior fuerit in ullo homine erudito. Credebat Epicharmo, nervos et artus prudentiae esse non temere credere, tenebatque, si quis alius, artem difficillimam tacendi suo tempore et loquendi. In consilio capiendo cautus, consideratus et, si quaeris, lentus; quippe omnes in utramque partem rationes videbat et magno iudicio ponderabat; sed idem, ubi semel quid decrevisset, constans et firmus. Alienus a suspicionibus, sed idem latebrarum, quae in animis hominum sunt, sagacissimus explorator.

Sed prudentia, quae vitam privatam attingit, si in eo summa et singularis fuit, forsitan minus mirum videatur. Unde vero ille, qui nullam rei publicae partem attigisset, tantam hauserat rerum civilium scientiam? Nempe cum eam non experiundo sibi comparare posset, usus et experientiae vicariam adscivit philosophiam, imprimisque omnis priscae et recentioris aetatis historiam. Ex qua virtute academia Batava uberrimum fructum tulit. Nactus enim amplissimum theatrum, in quo civilis illa prudentia spectaretur, foederatorum Belgarum historiam nova et inusitata ratione tradere coepit. Indagabat veras caussas, ex quibus res gestae penderent, remotis simulationum involucris, quibus tegerentur; consilia principum et populorum cur bene, cur secus cecidissent, explicabat; quid expetendum, quid fugiendum esset, demonstrabat, efficiebatque adeo, ut disciplina sua prudentiae civilis magistra et esset et haberetur. Imprimis heroum Batavorum ingenia et mores tanto artificio