Haec pagina nondum emendata est

De vita et studiis Tiberii Hemsterhusii. 171

dabatur; at eaedem litterae Bentleianas emendationes in comicorum loca, quibus Pollux a se dictis fidem et auctoritatem conciliasset, complectebantur. In quibus locis restituendis Hemsterhusius quoque consumpserat studii plurimum, pulchre intelligens, summam rei in illis verti. Enimvero lectis animadversionibus Bentleianis videt, inanem operam suam fuisse, alterum omnia divinitus expediisse. Quo tum animo Hemsterhusium fuisse putas? Ita conturbatus est, ita sibimet ipse displicuit, ut Graecas litteras in perpetuum repudiare statueret. Nec per mensem unum et item alterum ausus est scriptorem Graecum attingere. Hoc si alteri evenisset, quam astute id dissimulasset, quam cautionem et diligentiam, ne in vulgus emanaret, adhibuisset? At ille, callidum hominem! id narrare discipulis et crebris sermonibus usurpare solebat. Nescio, quid alii sentiant; mihi nunquam maior, quam cum haec de se ingenue fatebatur, visus est Hemsterhusius. Nam acer animi morsus indicat, quos quam altos et veram gloriam expetentes spiritus pectore gesserit, erroris confessio, quantam maximarum rerum fiduciam haberet. Eleganter et vere Celsus de simili Hippocratis confessione ait: Levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt; magno ingenio, multaque nihilominus hahituro convenit simplex veri erroris confessio.

Mox tamen Hemsterhusius, cum dolori successisset cogitatio, quam inique se adolescentem cum critico veterano, eodemque omnium principe, comparasset, et secum in gratiam rediit et cum litteris Graecis. At Bentleianae admonitionis haec vis fuit, ut apud animum constitueret, non ante se in hunc praecipitem locum committere, quam artium omnium copiam mente et cogitatione comprehendisset, et, quoniam in hoc maxime reprehendebatur, comicorum versus non ante tentare, quam varia metrorum genera comicis usitata penitus percepisset. Nec alium, nisi illum ipsum monitorem suum, sibi imitandum sumpsit; hunc enim mirabatur unum, hunc in oculis ferebat, hunc omnibus memoriae nostrae criticis