De vita et studiis Tiberii Hemsterhusii. 169
Groninganae et praestantissimos quosque bonarum artium magistros audiebat.
Socrates apud Platonem omnia praeclara de Isocrate adolescente auguratur, quod natura philosophia quaedam inesset in eius mente. Simillimam Isocraticae indolem Ioannes Bernoullius, mathematicorum longe princeps, in Hemsterhusio adolescentulo, simulatque eum in disciplinam receperat, sagacissime perspexit. Iccirco nihil antiquius habuit, quam ut philosophiae semina, quae in eius mente laterent, proliceret et recta cultura firmaret. Nec Hemsterhusius Bernoullii augurium fefellit. Nam tanta celeritate altiorem geometriam percepit et in intimos philosophiae recessus penetravit, ut magister fateretur, se, quem cum eo compararet, inter discipulos habere neminem. Atque haud scio an multum fallamur, si altos illos et magnificos de rebus divinis humanisque sensus, qui postea se omnibus Hemsterhusii dietis factisque protulerunt, magnam partem a Bernoulliana disciplina repetamus. Ipse quidem Bernoullium divino munere sibi praeceptorem obtigisse, cum gaudio, quod vultu et oculis proderetur, fateri solebat.
Ita cum aliquot annos exegisset in academia patria, Leidam venit, invitatus praecipue fama Iacobi Perizonii, qui cum ceteras humanitatis partes egregie, tum veterem historiam elegantius, quam quisquam ante eum, tradebat. Leidae tum casu quodam disiecti erant publicae bibliothecae codices mss. Horum in ordinem redigendorum cura ab academiae curatoribus demandatur Hemsterhusio. Quod curatorum de tantulo adolescente iudicium tam felix omen in posterum tempus faciebat, ut nemo imus dubitaret, quin is aliquando Iacobo Gronovio in Graecamm litterarum professione successurus esset. Verum vacante illa provincia res secus cecidit, non Curatorum voluntate alienata, sed artibus eorum, qui ne luminibus suis obstrueretur, metuebant. Data est professio Havercampo, si minus academiae, at ipsorum rationibus accommodato. Sed haec latere melius