Haec pagina nondum emendata est

168 Davides Euhiikenms.

quibus apud alias nationes perraro similes reperiuntur. Quo mirabilius debet videri, ipsos Italos in hac bene scribendi arte a duobus Transalpinis superatos esse. Alter est Muretus, ortu Gallus, de quo iam dudum loquimur; alter Petrus Ioannes Perpinianus, natione Hispanus, qui, nisi in medio spatio corruisset, ipsi Mureto palmam eloquentiae dubiam fecisset. Quamquam fateor, utrique doctorum Italorum, tanquam Corradi, Mafieii, Manutii, consuetudinem profuisse.


CV.
De vita, ingenio studiisque Tiberii Hemsterhusii.
(Elog. Tiberii Hemsterhusii ed. II. Ibid. p. 233. sqq.)

Puerulus litterarum initia Tiberius Hemsterhusius[1] cum ab idoneis magistris percepit, tum a patre Francisco Hemsterusio, qui salutarem artem, quam profitebatur, cum politioribus litteris coniunxerat et peregrinandi studio ductus omnem fere Europam lustrarat. Vis ingenii sic ante annos inHemsterhusio nostro eluxit, ut multi, quibus carus erat, timerent, ne non vitalis puer esset, aut ingenium tam praecox ad frugem perveniret. Quam sollicitudinem vanam fuisse, eventus docuit. Nam eundem mentis vigorem integrum et illibatum pertulit ad extremam usque senectutem, hoc est, ad aetatis annum octuagesimum secundum, qui vitae ultimus fuit. Una memoria, quamquam raro, lababat, ubi proprium hominis nomen subito edendum esset.

Decimum quartum annum agens, qua aetate plerique in tirociniis haerent, iam versabatur inter cives academiae

  1. Natus est Groningae 1. Febr. 1685. Ab a. 1704. philosophiae et matheseos professor Amstelodami; ab a. 1717. linguae Graecae, post etiam historiae professor Franequerae, ab a. 1740. eiusdem linguae et historiae professor Leidae. Obiit 7. April. 1766.