De scriptoribus Latinis recentioris aetatis. 167
similibus, verba loquendique genera sumere. Quae professio non vera, sed simulata videtur Caspari Scioppio de Stil.Hist. p. 64. 75., ut sic Muretus latebram paratam haberet, si quid sibi, cuius nullum idoneum auctorem laudare posset, excidisset Scioppio se non sine stomacho quodam opposuit Iacobus Thomasius Praef.ad Oration. p. 8. Sed Scioppianam rationem frustra oppugnari, hoc argumento intelligitur. Nimirum, si verum est, quod Muretus ait, se ne labentis quidem Latinitatis voces et locutiones refugere, eas necesse est in eius libris reperiri. Atqui tantum abest, ut quicquam ab istius aetatis scriptoribus mutuatus sit, ut ne a Seneca quidem, haud paullo meliore scriptore, quo mire eum delectatum fuisse scimus, multum traxisse videatur. Sed age, Mureto callide loquenti, ut tempori serviret, opponamus Muretum sincere et ex animo loquentem, Praef. ad Terent. T. II. p. 653. Alterum vitium est, quo Transalpini multi (fatendum enim est) laboramus, quod, cum in Latini sermonis elegantia excellere pulchrum putemus, non tamen fere callemus, quo ad eam itinere contendere oporteat; itaque de nostris pauciores hactenus, quam vellem, exstiterunt, qui se ad Ciceronis, Terentii, Caesaris imitationem componerent. Pervolutabant sine ullo discrimine omnes omnium scriptorum libros, et ex omnium commistione varium quoddam et multiforme pro suo quisque ingenio dicendi genus effingebant. Et paucis interiectis: Semper Latini sermonis puritatem magnum quoddam ac praeclarum bonum esse duxi: semper eam ex illorum, quos supra nominavi, eisque finitimorum scriptis, velut e purissimis fontibus, hauriendam sum ratus. Quod Muretus de Transalpinis hominibus dicit, etsi minus huc pertineat, tamen me admonet, ut, quod saepenumero miratus sum, hic expromam. Satis constat, laudem bene Latine scribendi iam inde a renatis litteris penes Italos fuisse. Quo quidem in studio, ne alia praesidia commemorem, multum adiuvabantur et patriae linguae similitudine, et vivendi sub caelo Latino conditione, et inde orta cum corporis, tum ingenii temperatura. Nec eam laudem aetate nostra consenuisse, documento sunt disertissimae orationes Iacobi Facciolati et Hieronymi Lagomarsini,