Haec pagina emendata est

164 Davides Ruhnkenius.

CIII.
Viro praestantissimo Fr. A. Wolfio David Ruhnkenius S. D.
(Ibid. p. 739 sq.)

Quanti summum ingenium tuum et parem ingenio doctrinam faciam, testem habeo Spaldingium nostrum, quicum, dum Leidae versabatur, tam frequens mihi de te sermo erat, ut facile intelligeret, me nullo in nomine libentius acquiescere. Postea quoque, non ignorans, quam parce et tenuiter professores Halenses habeantur, de te in Bataviam traducendo cogitavi; quod consilium ne nunc quidem rebus turbatis muto, si id tibi non displicuisse intellexero. Quae cum ita sint, quaeres, cur tribus, ut scribis, epistolis tuis et donis adeo provocatus, ne semel quidem responderim. Ad haec accipe. Epistolae istae una cum libris interciderunt; unus antehac ad me pervenit Demosthenes tuus cum litteris humanissimis. Sed is eo mihi tempore reddebatur, quo articulari morbo sive chiragra laborabam; quod morbi genus mihi, quamvis animo et corpore vigenti, saepe molestum est, et studia mea, praesertim in quibus dextrae celeritate opus est, vehementer retardat. Cum igitur ipse litteras pingere non possem, mandavi discipulorum meorum optimo, Wyttenbachio, ut tibi gratias meis verbis ageret, et, quantopere mihi Demosthenes tuus placuisset, significaret. Qui si id facere neglexit, defuit officio. Iam quid animi mihi fuisse censes ad conspectum Homeri tui cum tam honorifica nominis mei inscriptione? Profecto miratus sum indulgentiam et humanitatem tuam, qui ne sic quidem, quod iure facere potueras, mei amorem abiecisses, cuius constantiae ne te paeniteat, omni studiorum et officiorum genere, quantum in me erit, curabo. Prolegomena tua semel iterumque perlegi, captus tum exquisitae doctrinae copia, tum criseos historicae subtilitate. De disputatione autem