Haec pagina emendata est

Dav. Euhnkenius Francisco Fagel. 163

miracula, quibus Italia referta est, contemplanda, quae maiorem, quam vulgus credat, cum humanioribus litteris cognationem habere, minime omnium ignorabas. Et eras intelligentissimus talium operum iudex, qui oculos exercitatos domo attulisses. Hoc iter praeclari operis tanquam perpolitio fuit. Reverso tibi in patriam praemia, quanta virtuti et doctrinae tribui possunt maxima, tributa sunt, et tributa maturius, quam cuiquam tali aetate contigisse aut meminimus, aut in patriis annalibus legimus. Non enim adscendisti ut ceteri, sed evolasti ad summos in republica honores, ut, adolescens cum sis, mirere, te annis tantum patri cedere, non amplitudine et dignitate. Ita consecutus omnia, quibus felicitas humana censetur, in maxime raro hominum genere merito numeraris. His vero ornamentis tuis quantopere Musae gaudeant et triumphent, per occasionem Rutilii Lupi in lucem revocandi, me interprete, tibi, vir nobilissime idemque eruditissime, declarari voluerunt. Et quidni sensus animi proferant in tam iustis laetandi caussis? Etenim, quae suis te manibus finxerunt, tecum habitarunt, tecum peregrinatae sunt, nunc in idem fastigium tecum escenderunt. Antea sibi timebant a barbarie et superstitione; nunc, tuo praesidio fretae, quos hostes fugiebant, fugant. Antea saepe nobilium hominum dictis vellicabantur; nunc ad nominis tui mentionem scurrilis dicacitas obmutescit. Quod si etiam optantibus sibi sic ceciderit, ut, quam sui tutelam nunc privato consilio sustines, eam aliquando publica auctoritate sustineas, nihil sibi ad summam felicitatem deesse iudicabunt. Haec tibi Musarum nomine significanda fuerunt. Vale. Scribebam Leidae a. d. XX. Iuni MDCCLXVIII.