Eidem Bittero. ' 155
dares, hoc silentium tuum nonnullis ex Curatoribus suspectum esse coepit. Quid quaeris? Decreverunt Curatores, ut publicae vocationis tabulae ad te ante ne mitterentur, quam Secretarius ex tuis litteris ad me scriptis perspexisset, te in consilio, quod prioribus litteris significasses, perstare. Sic res silentio tuo ad hoc usque tempus extracta est. Publicarum tabularum duplex exemplum scribendum putavimus, ut, si alterum per cursorem, quem vocant, publicum ad te missum, forte in via periret, alterum certe, quod ad legatum Batavum Verelstium Berolinum missum est, ad te perveniret. Acceptis tabulis, non ad ipsos Curatores, sed ad amplissimum van Royen breves tibi litterae exarandae sunt, quibus gratum animum et obsequium Curatoribus debitum testeris. Cum nullus his diebus Curatorum conventus habitus fuerit, nec de auro tibi mittendo ad illos referri potuit. Sed, si ipse Lipsiam proficiscaris, aurum mutuum sumere poteris ab Amstelodamensibus mercatoribus, ad mercatum Lipsiensem profectis (Florus Crol und Compagnie, Rauchhändelars), quos ea de re certiores fecimus. Interea cogitationem suscipias orationis statim post adventum tuum publice habendae. Quodsi me audiendium putes, tibi auctor sum, ut ex iure gentium potius, quam ex iure Germanico materiam deligas, quae popularitate suavitateque sua omnium auditorum animos teneat. Vix credas, politici nostri quantopere contemnant totum illud ius publicum Germaniae , rempublicam Polonicam vocantes Germaniam, cuius leges ciun vindice careant, vanae ac ridiculae sint censendae; nec leges imperii tantum a potentioribus principibus, ut nunc a Borusso, sed ab ipso etiam imperatore, qui illarum vindex esse debebat, quotidie conculcari. Multum tua interest, te, ruptis omnibus moris, statim ad nos commigrare. Nam honorarium ex eo demum die, quo orationem solemniter habuisti, solvi incipit. De aedibus conducendis aliisve rebus proximis litteris ad me copiose scribes. Vale, mi optime Rittere. Dab. Leidae d. 16. Mart. 1761.