Haec pagina emendata est

154 Davides Euhnkenius.

XCVI.
Mi suavissime Rittere!
(Ibid. p. 589.)

Quid tandem caussae est, quare nihil binis litteris ad te datis respondeas? Multa animum meum subeunt, eumque sollicitum habent. Nam modo pertinax hoc silentium tuum adversae valetudini tribuo, modo litteras tuas in his bellicis turbis intercidisse suspicor. Nolim enim existimare, quod multi iam hic faciunt, te, abiecto migrationis consilio, in Saxonia manere malle. Heri mihi redditae sunt litterae Cl. Emesti, quibus communis ille amicus noster deplorat mala tibi Vitembergae toleranda; at de tua in Leidensem academiam vocatione ne γρὺ quidem cognosse videtur; id quod vehementer miratus sum. Quaeso te atque obtestor, quam potest fieri citissime, hunc mihi scrupulum eripias. Plura scribere nunc non vacat. At simulatque responsum tuum accepero, verbosam a me epistolam habebis. Vale, mi optime Rittere, et ama tuum Ruhnkenium. Lugduni Batavorum d. 20. Februar. 1761.

XCVIL
Amicissimo viro, Io. Dan. Rittero David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 590 sq.)

Longissimae caussam morae, de qua quereris, tibi ipse imputare debes. Nam si fidem meam, ut scribis, secutus es, cur non statim vel verbo declarasti, gratam tibi accidisse illustrissimorum Curatorum electionem, aut cur non aedium conducendarum (quae res summam celeritatem desiderabat) mihi copiam fecisti? Interea cum amplissimus van Royen paullo serius Leidam rediret, tuque nihil ad me litterarum