Haec pagina emendata est

Eidem Eittero. 15B

VIII. Filiarum gubernatrice, hic ducentis florenis conduci solita, tibi non opus est propter frequentiam scholarum Gallicarum, in quibus nobiliores virgines cunctis artibus, quae ad vitae elegantiam pertinent, erudiuntur.

IX. Auctor tibi sum, ut aedes tuas loces potius hoc tempore, quam vendas. Pacis tempus exspectandum est, quando melius per procuratorem vendentur. Nec quidquam vendere debes vel bibliothecae tuae vel pretiosioris suppellectilis. Nam haec omnia commodissime Hamburgum, inde Amstelodamum et hinc Leidam per navigia transportari possunt. Haud intelligo, cur de vectura sollicitus sis, quam tibi scripsi Curatores liberalissime et ultra id, quod petis, esse restituturos.

X. Aedes semper Leidae absque suppellectile locantur. Sed licet suppellectilem separatim conducere. Stragulas, pulvinaria, specula, etc. tecum transportabis. Stannum propter nimium pondus Vitembergae vendendum, praesertim cum parvo cum dispendio novum paretur. Vasa mensalia hic fere stannea sunt, rarissime porcellanea.

Dabitur tibi titulus professoris iuris publici et privati, non ut privatim ius doceas (quod ego sane vellem) sed ut iuris privati candidatos examinare possis. Ad libros scribendos plus tibi otii futurum est, quam votis fingere audeas; nam septem tantum menses cum dimidio academicis lectionibus tribuuntur; reliquum tempus vacationibus. Maiores, quas vocant, vacationes incipiunt sub finem Iunii et finiuntur die 17. Septembris; quo tempore poteris in vicinam Galliam vel Angliam excurrere vel revisere Saxones tuos. — Vale, decus nostrum et amor. Dabam Lugduni Batavorum d. 12. Ianuar, 1761.

His scriptis, amicissimus et tui etiam studiosissimus Weissius ad me venit, narrans, se Hagae Comitiun ex duobus Curatoribus audivisse, vocationem tuam non ad primum Februarii esse extrahendam, sed extraordinario conventu propediem expediendam. Qua quidem re nihil nobis optatius contingere posset.