Haec pagina emendata est

Eidem Eittero. 151

xcv.
Io. Dan. Rittero, amico singulari, David Ruhnkenius S.P. D.
(Ibid. p. 685 sqq.)

Ita tibi, quae optas, velim eveniant, ut mihi, quaecunque tua caussa suscepi, hactenus ex voto evenerunt. Reiecti sunt competitores, quorum imus, magni cuiusdam principis commendatione fretus, hanc professionem iam spe devoraverat. Omnium Curatorum suffragia in te designando conveniunt. Vix tamen sollemnis vocatio ad te mittetur ante primum diem Februarii. Nam nihil fere maioris momenti a Curatoribus agitur, nisi statis conventibus, quorum proximus incidit in diem, quem dixi. Muneris conditiones tibi placere, impense gaudeo; teque adeo nostrum esse, ita laetor, ut, quibus verbis hanc laetitiam exprimam, non inveniam. De emolumentis et immunitatibus quia tibi dubitationem exortam video, age paullisper ad calculos sedeamus. Ordinarium stipendium est 2000 florenorum; honorarium, quod ex lectionibus redit privatis, (publicae non habentur) quovis studioso pro quolibet collegio solvente triginta florenos, est 1300 florenorum. Honorarium saepe variat pro numero discipulorum. Reliqui articuli sunt multo certiores. Ex Doctorum promotionibus, quae hic singulis fere hebdomadibus celebrantur, tibi redeunt 1400 floreni. Immunitas ab omnibus vectigalibus tibi ad minimum valet 300 florenos. Quae omnia simul sumpta conficiunt summam quinque mille florenorum. Leviora emolumenta, licet satis multa et minime contemnenda, praetereo. Hunc autem calculum recte se habere, ipse Weissius mihi boni viri fide confirmavit. Iam ad singulos articulos tuos, quam possum brevissime, respondebo.

I. Omnia Latina lingua traduntur, in privatissimis tamen collegiis aliquando Gallica. Sic Weissius Duci Richemontio ius gentium Gallice praeivit. Verum etiam atque etiam