Haec pagina emendata est

150 Davides Ruhnkenius.

ac P., altera in ius publicum Germaniae. Grotianum collegium ita a iuventute Belgica et Britannica celebratur, ut inde tibi quotannis mille floreni redeant. Alias disciplinas tradere tibi non licet. Habes conditiones muneris; quibus pensitatis, quid consilii ceperis, quantocius ad me perscribe. Quamquam, si me audias, omni omissa deliberatione, statim ad nos evolabis. O! quam laetus ille mihi dies illucescet, quo te, carissimum caput, hic amplecti potero. Profecto etsi Batavia mihi semper iucundissima fuit, tamen multo est iucundior futura, si antiquam nostram consuetudinem hic instaurare, si tecum ima vivere, tecum seria et iocos miscere licuerit. Nec religionis negotium tibi ullum scrupulum iniicere debet. Quamvis enim in togato ordine solus, cui Lutherana formula probetur, futurus sis, omnes tamen collegae te tanquam fratrem amabunt et in oculis ferent. Reformati Belgae mitissimi sunt erga Lutheranos, eosque vix ullo discrimine a se differre credunt. Equidem matre natus Lutherana, at patre reformato, ex quo in Belgium veni, patris monitis adductus paternum exemplum secutus sum. Verum etiamsi matris partes praetulissem, nihil tamen illa res hic obstitisset rationibus meis. De aliis rebus scribam alias. Sed hoc tibi fidenter spondere ausim, te nusquam terrarum tantum antiquae probitatis, fidei, veritatis, quantum hic, reperturum. Quo quid magis consentaneum esse potest moribus tuis simplicibus, rectis, omni fuco carentibus? Binas ad me epistolas scribas velim, quarum altera mecum familiariter agat, altera tuam de migratione et muneris mutatione sententiam brevibus verbis expressam contineat, quae, si opus sit, etiam Curatoribus ostendi possit. Sed responsi celeritate opus est, ne alii consilium nostrum prensando impediant. Ubi, quid tibi animi sit, intellexerimus, cetera, quae apud proceres peragenda sunt, promptissime expedientur. Vale, mi optime Rittere. Si ad Ernestum scripseris, eum meo nomine salutes et de mittenda Callimachi praefatione admoneas. Dabam Lugduni Batavorum d. 8. Decembr. 1760.