Haec pagina emendata est
XCIII.
Viro summo Io. Aug. Ernesto David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 651 sq.)

Magnum, mihi crede, dolorem capio ex rebus adversis, quibus Saxonia cum maxime conflictatur, et intimis saepe sensibus angor, vel de te cogitans, vel de Rittero nostro. Nec tibi unquam vitio verterim, si hoc tali tempore, non dicam Callimachi, sed mei etiam sit memoria a te abiecta. Sed cum nulla res aeque sollicita sit atque amor, facile tibi est ad existimandum, quanta cupiditate flagrem aliquid de te rebusque tuis audiendi. Cui desiderio meo si vel tribus verbis satisfeceris, maximo me a te beneficio affectum existimabo.

Obtigit enim tandem vitae meae studiisque portus maxime tranquillus et optatus. Namque mense proxime elapso illustrissimi academiae Leidensis Curatores, Hemsterhusii commendatione adducti, me publicum Graecarum litterarum praelectorem (Germani professorem extraordinarium dicunt) proposito satis luculento stipendio, crearunt. Cessit igitur mihi summus magister ob aetatem ingravescentem Graecae linguae docendae provinciam; historiae enarrationem sibi servavit.

Spanhemianum Commentarium operae prope totum exscripsere. Ultimam, quam vocant, revisionem legens, infinitos errores sustuli, a superioribus operis, Spanhemii maniun minus assecutis, temere invectos. Vel sic tamen restant aliquot loci, ex quibus nullum idoneum sensum elicias. Integrae enim periodi loco suo turbatae videntur.

Heusingerus, cuius amicitiam litteris humanissime scriptis ambieram, cui tu etiam me de meliori nota commendaras, nihildum mihi respondere dignatus est. Cupio scire, quid