Haec pagina nondum emendata est

Dav. Kulinkenius W. F. van der Wilp. 143

quadriennium et quod excurrit, ita sum versatus, ut nonnihil quidem temporis philosophiae, plurimum vero iurisprudentiae, historiae et antiquitati tam Graecae, quam Romanae tribuerem. Eodem tempore ad moderanda studia generosissimi iuvenis ab Uffenbach eligebar, quocum aliquanto post, perlustratis nobilissimis Germaniae et Belgii regionibus, in hanc academiam sum delatus. Ex quo vero ille morte patris conturbatus in patriam remigravit, ego litterarum humaniorum dulcedine et praestantium magistrorum doctrina captus, in Batavia, vera omnis humanitatis nutrice, permanere ibique fortunam meam, si fieri posset, stabilire animum induxi. Interea in hac Musarum sede ita litteris vacavi, ut et meam auxerim doctrinam, et gratiam apud multos inierim sane quam luculentam. Obtigerunt autem mihi duces auctoresque complures, quos si vel voto fingendi fuissent, neque elegantiores neque doctiores optare potuissem, in iurisprudentia quidem Gerlacus Scheltinga, in antiquit. et histor. Fr. Oudendorpius, in Graecis Ioannes Alberti et imprimis vir summus Tiber. Hemsterhusius, in quo ego colendo patriam mihi constitui pietatem. Horum omnium testimonia mihi non desunt, si haec vel a te, vel ab ipso illustri consule exigantur. Quamquam vix privatis elogiis opus videtur, cum nuper reverendus Alberti in praefat. ad Hesychium publica me laude dignum putavit. Sed ego profecto rubore suffundor, qui ea de me scribere cogor, quae tibi magnificentius quam verius dicta videri possunt. Verum prohibeat a me Deus Thrasonum insolentiam, ut prohibet certe. Interim in hac academia horas subsicivas Constantini Harmenopuli Graeco promtuario iuris Romani emendando et illustrando dicavi, invitatus ad id cum mss., quae bibliotheca publica asservat, copia, tum vero magni Hemsterhusii mei voluntate. Haec fere sunt, vir praestantissime, quae ad studiorum meorum rationem pertinent, quaeque te ignorare nolui. De moribus meis mallem alios iudicium ferre, quam me ipsum. Brevi tamen sic habeto, me, fastiditis saeculi deliciis, soli mihi et Musis vivere, et cuiusvis potius rei