Haec pagina nondum emendata est

140 Dayides Eulinkenius.


Davides Ruhnkenius 1723—1798.
A.
EPISTOLAE.
______
XC.
Henrico Gally, Canonico Norwicensi etc.,
S. P. D. David Ruhnkenius.
(Dedicatio alterius editionis Lexici Timaei.)
(Dav. Ruhnkenii orationes, dissertationes et epistolae. Ed. Frid. Traug. Friedemann. Brunswigae, 1828. p. 66 sqq.)

Quadriennium prope est, cum Ioannem Albertum, V. Cl., tum gravi morbo misere afflictum, pro artissima, quae mihi cum eo intercedit, necessitudine ad Fontes Spadanos comitabar. Cuius itineris duplicem uberrimumque fructum me cepisse, non mediocri cum voluptate recordor. Nam primum, quid iucundius mihi magisque exoptatum esse poterat, quam carissimum Musis animoque meo hominem corporis vires, quas vis morbi fregerat et debilitarat, salutarium aquarum usu recuperasse? Tum, quanta in felicitatis parte me ponere existimas, per hanc occasionem auspicato notitiam inter nos esse contractam? Profecto nunquam ille dies memoria excidet mea, cum casu et fortuitu in te incidens, ignotus in ignotum, nescio quem de litteris sermonem inferrem, tuque statim oculis, vultu, oratione eum laudatarum artium amorem ac scientiam proderes, nihil ut tam ardenter cuperem, quam ad intimam tuam, si fieri posset, consuetudinem et familiaritatem admitti. Ac facilem mihi aditum reddidit sive prompta humanitas tua, sive