Haec pagina nondum emendata est

De doctrinae accuratae et promptae laudibus. 139

De doctrinae accuratae et promptae laudibus. 139 tione, Catonem, Laelium; neque id tempore a molestiis vacuo, sed pleno turbarum, periculorum et timoris, Caesare paullo ante interfecto, interpellatus modo litteris amicorum, modo salutationibus, etiam Octavii e Graecia redeuntis. Adeo ille et orationis facultatem et omnis doctrinae elegantis accurataeque copiam in potestate habebat! Sed totum hoc, quantumcunque est, quod est profecto, ut intelligitis, maximum et prope incredibile, id omne ille consecutus erat, ut ipse fatetur, exercitationibus, primum scribendi, commentandi, declamandi cum summis Romae, Graeciae, Asiae oratoribus et apud rhetores praestantissimos, deinde disserendi ac disputandi apud Antiochum, Philonem imprimisque Diodotum Stoicum, iisque quotidianis et nunquam intermissis, sed inde a iuventute usque ad ultimum vitae annum continuatis. Quare agite, quaeso, cuius dicendi vim disserendique subtilitatem et elegantiam admiramini, eius industriam in exercendo imitamini. Ita, ad quodcunque genus doctrinae appuleritis animos, in eo accuratam promptamque scientiam, et laudis utilitatisque privatim ac publice plurimum habituram, consequemini. Ardua via est, scio et fateor, molestiarum atque etiam sollicitudinis plena, qua vos contendere ad eruditionem volo. Sed nullam aliam scio; immo nulla alia est, quae vos perducere, quo velim, possit. Et accuratae parataeque doctrinae laus petitur; operae pretium est, credite mihi, vel graviora et molestiora facere ac perpeti.