Haec pagina nondum emendata est

De rustico stupido. De magna quadam sapientia. 137

primum ita dispergitur per res sensibiles et quasi dilaceratur, ut se non possit, cum opus est, colligere et totum ad cogitandas res divinas ac caelestes convertere, aut iis satis immorari immorandoque earum verum gustum capere; deinde vero alimenta nimis magna accipiunt cupiditates et ita non modo ille Platonis clavus altius defigitur, sed etiam multi novi et prope maiores adiguntur. Hi sunt illi Cupidines, qui in gemma apud Maffaeum magno nisu et contentis viribus papilionem, h. e. animum, cuius illum symbolum fecit antiquitas, amplexi alas eius discerpere conantur; hic est Cupido ille Sponianus, qui papilionem in arbore iam haerentem insuper magno clavo affigere parat. Enimvero, ubi animus tot per annos implicatus rebus humanis haesit omnibusque vinculis affixus tenetur, an mirum est, si nec sustinere vocem iubentis de colligendis vasis cogitare, nec cogitationem talem, ne si velit quidem, serio suscipere potest? Non profecto facile aut repente revelli tot tamque alte adacti clavi possunt. Facilius adigas clavum quam revellas. Magno labore, etiam tempore opus est; praesertim cum longa consuetudo nobis ista vincula commendavit et vel invitos animos ad se trahit, ut in fabulis Psychen Consuetudo ancilla per capillos trahit, quo vult. Itaque ut medici homines ad senilem aetatem appropinquantes iubent valetudinis caussa circumcidere negotiosam vitam, sic multo magis animi caussa convenit minuere paullatim rerum humanarum curam et ita initium vasorum colligendorum facere magisque curiose praeparare animum ad transitum, qui in morte repente a rebus sensibilibus et corporeis fieri ad intelligibilia et caelestia debet, ne illis repente sine ulla recuperandi spe detractis, cum e rebus divinis et summo bono, Deo, nihil voluptatis capere per disciplinam Iesu Christi didicerit, ex hac ipsa vita et in ipso animo orcum quendam deportet et in omnem aeternitatem sit miserrimus. Magna haec est sapientia et haud scio an maxima, sed quae paucos omni tempore discipulos nacta est.