altiora enixam esse et confirmatam. Ac paulo post idem conqueritur, quod facultate Latine dicendi ac scribendi neglecta res, quae dicantur, eaeque cotidianae atque in sensus cadentes, quae nullum doctrinae pabulum habeant, illa superiores factae sint; at non quavis materia, quae utilis Yocetur, sed sententiarum gravitate, cuius omnis in ipsa sit vis ac potestas, mentem corroborari introrsus et firmari illo vigore, qui efiOiciens sit constantiae, moderationis, animi praesentis atque excubantis. Tale autem studii doctrinaeque pabulum adulescentibus litterarum studiosis etiam Eis flo- sculis ex cultissimis hortis delibatis Zumptius conquirere voluit, eisdemque ego hunc Hbrum prope intermortuum nunc reparatum tanquam munusculum defero quamvis levidense, quo fortioris lectionis copia ad satietatem instructi velut conditioribus utantur scitamentis.
Pagina:Eclogae latinae.djvu/15
Haec pagina emendata est
X
Praefatio.
Scrib. lipsiae, Kal. Mai a. 1885.
H.W.