Haec pagina nondum emendata est

Gesnerus Vinariam vocatur. Rector schol.Thoman. renuntiatur . 127

non qui nomina librorum ordine certo digesta haberent, sed qui argumenta, quae vel totis libris vel singulis librorum partibus, non modo ex instituto et de consilio librorum universorum, sed etiam obiter explicarentur. Eam rem sic agebat, ut libris singulis perlustratis, saepe etiam lectis, titulos rerum in schedis notaret et in cistulas ad certum ordinem dispositas conderet, quas ad extremum, cum omnes perspexisset, in commentarios digereret atque ita et sibi et aliis .facultatem pararet reperiendi, quicquid de quaque re in libris illius bibliothecae esset. Aliquoties eum audivi, cum diceret, se in illo tanto ac diuturno labore hac spe sustentatum esse, quod putaret, eo perfecto communis cuiusdam oraculi sedem in illa bibliotheca fore, quod et ipsis et per se consulentibus responsa de omnibus rebus daret; interdum per iocum oraculi nomen etiam ad se transferebat. Sed illa spes ad irritum cecidit, fortuna quadam, ut tum interpretabatur, adversa, ut eventus docuit, providentia quadam divina, quae vincula illa, per quae Vinariae tantopere adstringeretur, abrumperet, ut ad loca deduceretur ea, in quibus dignum tali ingenio atque doctrina theatrum et amplior bene de litteris merendi materia contingeret. Et solebat hoc imprimis libenter usurpare sermonibus, nec modo providentiae de se tam bene meritae praedicandae causa, sed etiam, ut alios confirmaret et eorum spem ad illius providentiae benignam sapientiam converteret, nihil sibi omnium, quae animo suo sibi destinasset et in magna felicitatis parte expetisset, contigisse, sed omnia alia, votis suis ac spe maiora. In quibus maxime ponebat illum Vinariensem casum. Nam mortuo Guilielmo Ernesto Duce, cum Mareschallus ab administratione rei publicae summotus, multique, ut fit, una loco pulsi essent, qui eius gratia locum suum obtinuissent, malum illud etiam Gesnerum contigit praeter ipsius et omnium opinionem. Etenim ita etiam novi principis gratia floruerat, ut eum certe salvum onmes, multi etiam honoratiorem fore putarent. Amabat princeps litteras; commendatus ei Gesnerus erat a Buddeo,