Haec pagina nondum emendata est

124 Ioannes Augustus Ernestius.

sui trahentium et irascentium, si quis non vult bonas horas sibi perire.

Quis vero non ipsum lubenter Gesnerum de magistro eiusque disciplina narrantem audiat? praesertim cum ex eo intelligi possit, quae tum fuerit scholarum ratio, e quibus tot insignes viri exierunt. „Scholae Anspacensis sex tum classes fuerunt, quae ita nuncupabantur, ut prima esset ac diceretur, in quam parvuli primum ad elementa litterarum accipienda introducerentur, sexta, e qua discederent ad academiam. Sua unicuique praeceptori classis, sextaque adeo rectori assignata, cum aliis in scholis, Saxonicis praesertim, classes scholasticorum numerentur eo modo, ut astronomi stellas primae magnitudinis vocant maximas ad visum nostrum, minimis autem sextam classem assignant; porro non sibi unaquaeque classis solum et perpetuum praeceptonmi habeat, sed iungantur interdum classes binae et duorum vel trium adeo praeceptorum institutione singulae utantur. Discesserant itaque sextani omnes in academiam; promotio scholastica nescio quam iustis de caussis in quartum annum dilata fuerat. Hinc factum, ut aliquot mensium spatio imum discipulum eumque nec optimae notae et pauperculum ho- minem haberet vir amplissimo quoque theatro dignus, ad quem audiendum confluere par erat multitudinem nobilium ingeniorum et luculentis didactris honorem illius industriae habere. Alium male habuisset, se ita deseri; nec negaverim, in Koehlero etiam morsiimculas interdum doloris exstitisse. Nam, ut recte Quinctilianus, optimus quisque praeceptor frequentia gaudet et maiore se theatro dignum putat, Ceterum summam moderationem adhibuit et in unum, quem dixi, discipulum id, quod toti classi debetur adolescentulorum, impendit; cumque posset illum iubere domum suam venire et ibi, quantum visum esset, laboris in eimi impendere, ipse praeter commodum suum vestem quotidie forensem sumpsit, per aliquot centum passus perrexit in scholam, assedit in cathedra ostenditque adeo per se non stare, quo minus plus boni in schola fieret. Nactus deinde maiorem coetum