Haec pagina nondum emendata est

Vita loannis Georgii Graevii. 119

mittebatur. Utebatur etiam familiarissime splendidissimo illo Germaniae lumine, Thoma Keinesio, qui in vicino Lipsiae oppido Altenburgo in summa dignatione vivens iuvenem, quoties ad illum invisebat, ad alta surgentem singulari cura et amore fovebat.

Quamvis autem naturali mentis propensione ad sola humanitatis studia ferretur, parentis tamen monitu et auctoritate Strauchii, matris suae consobrini, permotus coepit iurisprudentiae operari. Sed cum animadverteret, ingratam illam et indotatam esse disciplinam, quae sine litterarum elegantiorum ornamento neminem, nisi viles quasdam animas, quae ex forensi et venali opera quaestum petunt, attrahere posset, fastidium eius cito, meliori gustatione iam initiatus, contrahebat. Itaque divinitus paene ipsi accidit, ut pater, qui per negotia domo abesse non poterat, eum in Frisiam orientalem mittere decerneret, ut a comite istius tractus, qui, ut principibus fere mos est, lentum erat nomen, non exiguam pecuniae a longo tempore debitae summam exigeret. Nihil magis prima specie ad abducendum a studiis videri accommodatum poterat quam molestis negotiis implicare iuvenem, sed haec ipsa profectio caussa futurae magnitudinis, quam inter doctos postea consecutus est, fuit. Nam fideliter expedito nomine capit impetum vicinam Bataviam, quae viris, quorum nunc exempla perierunt, summis, Salmasio, Heinsio et Gronovio fulgebat, videndi. Daventriam, quam primam nostri iuris urbem attingebat, transiens, nihil aliud cogitans, quam post diei unius aut alterius moram recta Lugdunum contendere, salutatum accedebat I. F. Gronovium, cuius humanitate e|t praeclara simul eruditione inter sermones primos captus mutare consilium et eo doctore perversam studiorum rationem, quam in patria inierat, emendare constituit. Afflaverat enim pestilens quoddam sidus omnes fere Germaniae academias, quarum professores a nativo Latini sermonis nitore desciscentes et deserto optimo bene loquendi magistro, Cicerone, ad ineptam quandam scriptionem se applicaverant. Eius corruptelae auctor fuerat