Haec pagina nondum emendata est

Muretus Perpiniano. Camerarius de fiirtis insignibus. 115

quam ego quanti faciam, spero te re ipsa aliquando cogniturum. Vale. Tibure, XVI. Kalend. Sept. MDLXIV.


Philippus Camerarius 1637—1624.
_____
LXXXIII
De duobus furtis insignibus.
(Phil. Camerarii Oper. horarum subsicivarum Cent. I. p. 290 sq.)

In libro Gallico, cuius est titulus: Traité préparatif à l'apologie pour Hérodote, cum multa insignia furta recensentur, tum mihi nonnulla propemodum fidem excedere et propter audaciam et propter miram astutiam visa sunt. Quae sicut e Gallico sermone a me versa sunt, huc transscribere operae pretium duxi.

Accidit, inquit auctor istius libri, tempore regis Francisci I., ut quidam fur splendide vestitus, cum magna solemnitate celebraretur missa, Cardinali Lotharingo ex loculis, qui plerumque vestibus ad pecuniam vel alias res asservandas assuuntur, aliquid clanculum eximeret. Cumque iste fur astute animadvertisset, neminem hoc praeter regem idque intentis oculis observasse, tantum abfuit, ut absterreretur, ut ausus fuerit familiariter subridendo regi digito annuere, quasi ioco ista fierent. Rex, uti delectabatur iocis, existimans ista non serio, sed uti inter aulicos moris est, velut rem ludicram fieri, dissimulavit se vidisse hoc furtum. Finita autem missa, ut certius cognosceret, quid factum<8* ireferences/>