Haec pagina nondum emendata est

De variis vitae generibus. 111

suadere audent, se illud bonum, quod tantopere optant, consecutos. Sciunt enim pro ingenito omnibus amore sui, facile quemque a se ipso decipi, nullum de se iudicare, ut alibi Aristoteles loquitur, tt^^xaaTov; ita esse omnes a natura factos, alienaj quod aitComicus, melius ut videant et iudi- centy quam ma. Saepe igitur ita secum loquuntur: Quid, si ni- mis ipse mihi placeo et vana me virtutis meae opinione ludi- ficor? Quid, si multa in me vitiosa, quae me fugiunt, alii vident? Quid, si cum aliquos mihi ad virtutem pro- gressus fecisse videar, alii me longissime ab ea abesse cemunt? Hoc est igitur, cur honorem requirant: non ut virtutis praemium; ipsa enim virtus, ut ait poeta, pretium eat sihi; sed ut eonun, quos integrius et incorruptius iudicare arbitrantur, de sua virtute testimonium. Ita enim certius credunt, quod toto pectore cupiunt, se bonos esse, cum ad conscientiam suam alieni quoque testimonii accessit auctoritas.

Ergone, dicet aliquis, de se quemque aliis, quam sibi, verius credere est? At id ne faciamus, sapientissimus poeta Horatius vetat. Notus est enim versiculus ille ad Quinctium :
Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas.

Et quidam alius recentiorum (Ausonium fuisse aiunt) virum bonum describens, illud ei vel imprimis tribuit, quod

Iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.

Quid procere, quid leno procax, quid opinio vulgi,

Securus.

Sunt ista; neque tamen ulla inter Aristotelem et hos poetas repugnantia est. Nam horum ille vetat contra conscientiam suam adulantium vocibus credere, hic bonum virum, recte factorum conscientia fretum, negat curare, quid sentiant ii, qui virtutem negligunt. Aristoteles autem ait, compositos et modestos homines non audere suo de se iudicio confidere, imo praeterea non quidem adulatorum neque procerum neque lenonum neque vulgi, sed prudentium et recte iudicantium virorum testimonium requirere. Itaque qui versiculum illum Horatianum et hunc Aristotelis locum perinde acceperunt,