Haec pagina nondum emendata est
radicibus nixum, quam id, quod quaerimus. Alterum hoc argumentum est, quo demonstratur, honorem in rebus bonis principem locum non obtinere: non enim plane et omnino suapte vi expetitur; immo vero optimus et gravissimus quisque (nam levium quidem et ventosorum hominum alia ratio est) non aliam fere ob caussam honoris studio ducitur, quam ut plane perspiciat, id quod maxime cupit, se virtute praeditum esse. Talium igitur iudicio virtutem honore praestantius quiddam esse constat.
Hic autem considerandum, sapientum sententia quantopere a vulgarium opinione dissideat. Quotus enim quisque nostrum est, qui, si aperte ac sine ulla dissimulatione sensum animi sui velit expromere, non ita existimet: honoris potius consequendi gratia sequendam esse virtutem, quam honoris studium ad virtutem dirigi oportere? Pone ex altera parte virtutem omni honore spoliatam, ex altera honorem (quamquam verus quidem honos exsistere, nisi ex virtute non potest) sed tamen aut honorem, aut etiam inanem quandam et adumbratam honoris imaginem nullo solidae virtutis fundamento subnixam, populari tantum aura et falsis imperitae multitudinis sermonibus excitatam, quos ex hac parte concursus, quam ex illa solitudinem futuram putas? Ita magna pars mortalium omnem virtutis fructum in honore positum esse arbitratur, neque ea mercede detracta satis magnam caussam esse ducit, cur asperam illam et multis obstructam difficultatibus virtutis viam capessere debeat. Longe aliter, ait hoc loco Aristoteles, ab hominibus eleganti praeditis ingenio fieri, qui honorem ob id unum expetunt, ut virtutis suae conscientia certius et exploratius frui possint. Amant enim eximie virtutem et ad eam onmi studio incumbunt omniaque sedulo faciunt, ut eam sibi comparent; neque quicquam habent antiquius, quam ut ad eam perveniant. Quamquam autem sibi conscii sunt, se nihil consulto praetermittere, quod ad eam acquirendam pertinere videatur, semper tamen diffidunt suo de se ipsis iudicio, neque imquam satis pro certo sibi per-