Haec pagina nondum emendata est

De variis vitae generibus.. 109

gustatu percipiuntur, quaeque gustu, communes sunt homini cum bestiis. Quocirca cum potentium magna pars iisdem, quibus Sardanapalus olim, cupiditatibus serviat, videntur vulgares ratione aliqua moveri, ut in earum expletione finem bonorum esse statuant. Hic Assyriorum rex fuit non modo tempore, sed vita etiam moribusque postremus. Epitaphimn illius traditur hoc modo: Ego rex fui, et, quoad vixi, bibi, comedi, rei Venereae operam dedi, cum scirem et brevem esse hominum vitam et multis mutationibus obnoxiam, et fructum bonorum, quae ego reliquissem, ad alios perventurum. Quare hoc facere nullum diem intermisi.Hinc autem intelligi potest, locupletes et potestate praediti homines quantum studium conferre ad bene laudabiliterque vivendum debeant. Cum enim secus faciunt, non tantum corrumpunt ipsi se, verum etiam alios exemplo suo in eandem perniciem trahunt.

Vulgarium igitur una ratio est; omnes enim nullo discrimine voluptatem sequuntur; politiorum duplex. Partim enim ad rem publicam accedunt, iique honorem sibi proponere videntur et ad emn omnia referre; partim se totos cognitioni contemplationique dedunt; de quibus alius constitutus est ad dicendum locus. Duobus argumentis Aristoteles ostendit, honorem non esse summum bonum. Eorum unum a repugnantibus ducitur hoc modo: Summum bonum proprium quiddam esse eius, cui contigit, arbitramur, atque ita proprium, ut difficulter ab eo avelli queat. At honor non est quicquam proprium eius, qui eo afficitur; immo potius testimonium quoddam alienae de praestanti ipsius virtute opinionis. Itaque facile eripi potest; non enim situs est in potestate eius, cui defertur, sed aliorum. Quo fit, ut interdum tribuatur indignis, dignissimis denegetur; ut cum praetore creato Vatinio Cato repulsam tulit. Nam vir bonus praestare se honore dignum potest; ut alii quoque ita iudicent, non potest. Constat igitur, honorem levius quiddam esse et minus altis, ut ita dicam,