Haec pagina nondum emendata est

De Latine loquendi £acultate. Peregrinatio sitne utilis. 105

ac cogitatione iugis quaedam ac beata Latinarum vocum copia ultro ex ore manare ac decurrere videatur.

Est istuc quidem, inquam, ita, ut dicis, Dari; sed tamen habet et Italia praeclaros viros, quique et ornatissime scribant et disertissime ac copiosissime, cum opus est, loquantur. Manutium, inquit, fortasse dicis et Sigonium et Petrum Ioannem Maffeium, aut ex eadem sodalitate eum, cuius audita morte ubertim tibi nuper lacrymas isse memini, Perpinianiun, et si quos tales vix singulos singulae aetates ferunt. Et istos, inquam, et alios, quamquam is quidem, quem tu postremo loco nominasti, Hispanus, non Italus fuit; sed ita diu in Italia fuerat, ut pro Italo haberi posset Quem tu virum, Dari, utinam audire potuisses, neque te, quo tempore ille in hac urbe eloquentiae praecepta tradebat, alio vitae genere implicatum aula tenuisset; nunquam enim quemquam audiisti, ac ne audies quidem, ut opinor, in quem illud de Nestore eclogium melius conveniret: Cuius ex ore melle dulcior fluebat oratio. Sed quid est, quod tu, colloquentibus nobis, bis terve nutu mihi nescio quid significare visus es? Egone? inquit; dolebam excidere interdum grandiori illi, qui tecum colloquebatur, voces quasdam minus Latinas, quibus ille perpetuus subitae orationis nitor quasi maculis quibusdam infuscaretur. Quas? quaeso, inquam; nam me quidem alia cogitantem praetervolarunt. Plura dicere cum pararem, amicorum quorundam interventus institutum sermonem abrumpere coëgit.

LXXIX.
Peregrinatio sitne utilis, quaesitum; et liceatne laudare aliud, aliud sequi.
(Var. Lect. XVII, 8.)

Peregrinatio ad tempus homini praesertim adolescenti neque iniucunda neque inutilis est; nam et novitas ac varietas mirificam oblectationem habet, et qui mores mul-