Venerant ad me in Quirinalem visendi ac salutandi caussa nobiles aliquot Germani adolescentes, qui cum totam prope Italiam perlustrassent, neque quemquam fere praetermisissent eorum, qui nomen aliquod habent in litteris, quin eum vidissent allocutique essent, me quoque, ut ipsi quidem dicebant, eadem de caussa videre mecimique colloqui voluerant. Cumque ipsi me de studiis meis, ego contra eos de Germaniae statu deque iis, qui illic hodie florere dicerentur, eruditis hominibus interrogarem, quae cuiusque aetas esset, quae habitudo corporis, quae fortuna ac conditio vivendi, inprimis autem, quinam ex iis patritam atque avitam religionem constanter tuerentur, neque illo se pestiferarum opinionum aestu abripi sinerent, varie illis ut de quoque interrogati erant, respondentibus, una atque altera hora consumpta est. Complexus igitur illos et abeuntes faustis ominibus prosecutus dimisi. Interfuerat illi sermoni ac colloquio nostro Darius Bernardus, iuvenis et festivo ingenio et sanctis plane atque incorruptis moribus, qui eis digressis, Verum omnino, inquit, est, quod dicitur, in nullis hominibus hoc tempore, praeterquam in Transalpinis, promptam atque expeditam reperiri Latine loquendi facultatem. Vel ii, qui modo abierunt, ut nusquam in loquendo haerent, nusquam titubant, nusquam offendunt, ut omnia in numerato habent, ut tota eorum sine ullo impedimento ac salebris decmrit oratio. At nostri homines, etiam ii, qui sibi e studiorum laboribus pallorem et maciem et senium contraxerunt, si quando Latine loquendum est, ut luctantur, ut sudant, ut anhelant! Credas, eos magna vi ex imis pulmonibus verba eruere, cum istis contra sine ulla cura
Pagina:Eclogae latinae.djvu/123
Haec pagina nondum emendata est
LXXVIII.
Sermo habitus cum Dario Bernardo de prompta Latine loquendi facultate.
(Var. Lect. XV, 1.)