cisci filium, Ioannem Malipetrum, Nicolai filium, Georgium Contarenum, Laurentii filium, patricios Venetos et nobilissimos adolescentes, aliosque praeterea innumerabiles eius rei testes haberem, a quibus, si mentirer, vanitatem meam coargui nollem. Artem vero illam Corsicus accepisse se dicebat ab homine Gallo, quo puer domestico praeceptore usus esset. Huic ego ne ex antiquitate quidem, quem opponam, habeo, nisi forte Cyrum, quem Plinius, Quinctilianus et alii Latini scriptores tradiderunt tenuisse omnium militum nomina. Sed hoc, ut verum fatear, semper veritus sum, quam considerate atque explorate tradidissent. Xenophon enim, a quo illi vel uno vel praecipue, quae de Cyro dicebant, accipere potuerunt, istud tam incredibile non dicit, sed tantum eum tenuisse nomina τῶν ὑφ᾽ αὑτὸν ἡγεμόνων. Quod ut in imperatore laudabile est, ita non excedit fidem. Locus, si quis requirit, est libro quinto παιδείας. Fieri autem potest, ut Latinorum aliquis, qui locum illum Xenophontis male accepisset, alios postea auctoritate sua in errorem induxerit. Hoc enim non semel novimus contigisse. Sed tamen hac de re nihil affirmo. Non erit alienum, ut puto, adscribere hoc loco distichon, quo Simonides, qui eius, de qua locuti sumus, artis pater fuisse traditur, iam octogenarius gloriatus est, neminem sibi memoria parem esse:
Μνήμην δ᾽οὔτινά φημι Σιμωνίδῃ ἰσοφαρίζειν
Ὀγδοηκονταετεῖ παιδὶ Λεωπρεπέος
At Apollonius Tyaneus, cum centum haberet annos, tum quoque memoria excelluisse fertur.